Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.15.2 Cic. Fam. 9.15.5 (English) >>Cic. Fam. 9.16.1

9.15.4 an minus multa s. c. futura putas, si ego sim Neapoli? Romae cum sum et urgeo forum, s. c. scribuntur apud amatorem tuum, familiarem meum ; et quidem, cum in mentem venit, ponor ad scribendum et ante audio s. c. in Armeniam et Syriam esse perlatum, quod in meam sententiam factum esse dicatur, quam omnino mentionem ullam de ea re esse factam. atque hoc nolim me iocari putes ; nam mihi scito iam a regibus ultimis adlatas esse litteras, quibus mihi gratias agant, quod se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam. 9.15.5 quid ergo est? tamen quam diu hic erit noster hic praefectus moribus, parebo auctoritati tuae ; quom vero aberit, ad fungos me tuos conferam. domum si habebo, in denos dies singulos sumptuariae legis dies conferam ; sin autem minus invenero quod placeat, decrevi habitare apud te ; scio enim me nihil tibi gratius facere posse. domum Sullanam desperabam iam, ut tibi proxime scripsi, sed tamen non abieci. tu velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias ; si enim nihil est in parietibus aut in tecto viti, cetera mihi probabuntun



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.15.2 Cic. Fam. 9.15.5 (English) >>Cic. Fam. 9.16.1

Powered by PhiloLogic